monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 331

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 331
hanc igitur fraudulenta semper argumentatione versutam ac de circumventis pluribus gloriantem cum Cyllenius ceryceo geminus anguis assurgens allambere feminam crebris linguarum micatibus attemptaret, tuncque etiam Tritonida Gorgo cognoscentis quodam gaudio sibilaret, 'nimirum' inquit Bromius, qui facetior est deorum eamque penitus nesciebat, 'haec aut ex harenis Libyae anhelantis adducitur, quod et capillitium implexum docet et 'amicitia venenorum, aut fidendum pharmacopolam esse Marsicae nationis; ita namque agnitione viperea et blanda anguium adulatione diligitur. quod ni est, ex illius hami fraude colligitur quod circulatrix pellacissima et metarum Marsicarum incola comprobatur'.